- STAMENA
- I.STAMENAurbs Charylbum, Steph.II.STAMENAΣτάμενα, vox insimae Graeciae pro minutiore moneta occurri passim: Stamma forte Odoni de Diogilo de Profect. Ludev.an mixto, fuerit conflata; ςτάμνοι enim Graeci; ut Latini recentiores stamnum et stagnum appellant, quod Veteres stannum. Et habentur nummi stagnei, in Pandectis Florentinis, de quibus vide Cuiacium. An Στάμενα, factum ex ἱςτάμενα, quô nomine proprie significatae pecuniae, quae foenore dantur? uti vult Samas. de Usuris. Vide Car. du Fresne Dissert. de infer. aevi Numism. num. 95. At Stamina seu Staminea, apud Monasticae Rei Scriptores, lanea est interula seu camisia, qua Monachi quidam vice cilicii utebantur, ut monet idem in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.